A.D. 1020 x 1038. Æthelnoth, archbishop, to Ælfwold and Eadred, his ministri; lease of 50 agri at St Mary's Abbey, Reculver, to be held at the will of Guichardus, deacon of St Mary's. Latin

Archive:

Canterbury, Christ Church

MSS:

1. Canterbury, D.C., R 17 (s. xi 1; OS Facs., i. 22)
2. London, British Library, Add. 4558, ff. 109r-110r (s. xviii)

Printed:

K, 754; Mon. Angl. (rev. edn), i. 456 (no. 7)

Comments:

Hart, ECNE, p. 92 n. 1, on formulation, some witnesses have Norman names

Show all data

  • Metadata

    Text

    • <chrismon> In nomine Domini nostri Iesu Christi . Ego Ægelnothus peccator . seruus seruorum Dei . et minister aeclesiae Christi . Anglorum quoque licet indignus archiepiscopus . notum uolo esse omnibus nostre mortalitatis successoribus . quod quandam terram dominicam sancte Marie Raculfensis monasterii .l. scilicet agros in prestariam annuo duobus ministris meis Alfwoldo et Ædredo . ex consensu fratris nostri Giuehardi decani eiusdem aeclesie sanctae matris Dei . ut illam terram habeant non longius quam ipsi placuerit decano . uel eius successori . Quamdiu uero eam tenuerint . singulis annis dent in ipso monasterio Deo famulantibus rectam decimam frugum et omnium pecorum que in ipsa terra nutriunt . et pro censu .l. denarios . et de subiectis pascuis .i. pensam caseorum . et si quid fracture contigerit . Ubi uero eidem fratri nostro decano uel eius successori uisum fuerit ut illam terram possint fructificare dominicatui suo . recedant ab ea absque querela et contradictione . quia dominica est sancte Marie . nec eam sibi uel posteris suis ullo modo possunt defendere . Quod si presumpserint . et ipsi et fautores sui iram Dei et excommunicationem omnium Dei fidelium incurrant . et legem patrie domino suo soluant . Huius prestarie traditionis testes sunt fratres eiusdem monasterii et quidam milites mei . qui subter sunt ordinate descripti: Ego Giuehardus subscripsi. Ego Fresnotus \monachus/ subannotaui. Ego Tancradus \monachus/ recognoui. Ego Milo \monachus/ assignaui. Ego Siward \miles/ contestificaui. Ego Godric \miles/ testis fui Ego Wlwi \miles/. Ego Wlsige \miles/. Ego Radwine \miles/. Ego Ordnoth \miles/. Ego Ælfric \miles/ \hog/. Ego Osward \miles/. Ego Ælfhelm \miles/. Ego Lefsona \miles/. Ego Ælfric \miles/ \quat’m/. Ego Sibriht \miles/. Ego Ælfwine \miles/. Ego Haimericus presbiter iubente domno Ægelnotho archiepiscopo hanc cartulam conscripsi die natiuitatis sancti Iohannis baptiste:.