S:
K:
B:
S 832a
A.D. 894 for ? 994. King Æthelred to Athelney Abbey; grant of tithes from the royal estate at Somerton, Somerset, said on the authority of Archbishop Dunstan to have been previously instituted by King Alfred. Latin
Archive:
Athelney
MSS:
1. Taunton, Somerset Record Office, DD/TB Box 20/4, Harbin's transcript, pp. 13-14 (s. xviii)
Comments:
Show all data
- Metadata
Old Text
- In nomine Domini nostri Iesu in perpetuum regnantis, cujus majestas nec incipit nec desivit in seculum. Cujus quidem providentia divinarum humanarumque rerum cognitio gubernatur ac custoditur etc. Quapropter ego Athelredus melliflue Dei omnipotentis annuente atque favente clementia, regali præditus auctoritate decimationem quæ ex regia villa quam ruricolæ Somerton nuncupant quotannis contigisse videtur, ad monasteriolum quod a gnosticis huius patriæ habitatoribus Clitonum Insula, lingua vero naturali Athelyngenye noto nuncupatur onomate, libenter concedo perenniter, quatenus pro mea meorumque prædecessorum creptione animarum, monachis inibi Deo, sanctoque Petro apostolorum principi habitu monachali sub regula sanctissimi Christi confessoris Benedicti devote viventibus terrenæ sustentationis aliquatenus fiat supplementum. Quam etiam Decimationem, cum omnibus ad eam rite pertinentibus antiquis temporibus, ut mihi meisque optimatibus meus archipræsul Dunstanus veridica rettulit narratione famosissimus rex Alfredus, meus videlicet prædecessor, ad præfatum monasterium solidissima institutione, sine ullius mutabilitatis obstaculo concessit, et nos indubitata fide firma ratione concedimus etc. Evolutis a nativitate Domini nostri Iesu Christi 894 annis, quatuor exceptis mensium curriculis, indictione septima, indita est hæc sedula, hiis testibus consentientibus quorum nomina infra pennali rostro rorantibus guttis adnotata fore videntur. Ego Athelredus rex et primicerius totius Albionis huic nostræ traditionis dono signum sanctæ atque tremendæ crucis impressi, etc.