A.D. 947. King Eadred to Edmund, his faithful minister; grant of 3 hides (mansae) at Hankham, Sussex. Latin with English bounds

Archive:

Wells

MSS:

1. London, British Library, Cotton Vitellius E. V, ff. 123v-124r (s. xvi; abbreviated)
2. Wells, DC., Liber Albus II, ff. 288v-289r (s. xiv/xv)

Printed:

HMC Wells (1885), pp. 194-6; K, 416 and vol. iii. 426; B, 821, ex MS 2; B, 822, ex MS 1

Printed and Translated:

Barker 1949, pp. 59-62

Comments:

Drögereit 1935, pp. 372-7, authentic; Barker 1949, pp. 62-4; Dulley 1966, pp. 26-8, on bounds

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi . Manifestum est cunctis quod omnia celestia et terrestria providencia Dei gubernantur que sollicitudo mortalis vitæ totis nisibus in carorum amicorumque amissione conqueritur ac defletur . Ideo certis adstipulacionibus mellita oracula divinæ clamacionis nos frequentivis ortacionibus suadet ut cum his fugitivis et sine dubio transitoriis possessiunculis jugiter mansura regna Dei suffragio adipiscenda sunt . Quam ob causam ego Eadredus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium gubernator et rector cuidam fideli meo ministro vocitato nomine Edmundo pro ejus amabili obediencia ejusque placabili pecunia quam michi in suæ devocionis obsequio detulit . III . mansas agelluli ei libenter largiendo donavi in illo loco ubi jamdudum solicole illius regionis nomen imposuerunt æt Hanecan hamme quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat quamdiu istius caducis seculi vitam tenere presumet . Et post se cuicunque voluerit ceu corroboravimus perenniter heredi derelinquet ceu supradiximus in eternam hereditatem . Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis silvis excepto communi labore expedicione pontis arcisve constructione . Si quis autem quod non optamus hanc nostram diffinicionem elacionis habitu incedens infringere temptaverit perpessus sit gelidis glaciarum flatibus et pennino exercitu malignorum spirituum nisi prius inriguis penitenciæ gemitibus et pura emendacione emendaverit . Isque terminibus predicta terra circumgirata esse videtur . ˝is syndon ˇara ˇreora hida landgemæra . to west hanecan hamme 7 to glindlea . Ærest of ˇære landri∂e andlang rode o∂ gænes riˇe swa west . iammor . be nidde wearde more o∂ mæres hammes gemæra swa nor∂ . be middan fænne o∂ gifrecis hammes gemæra swa to horsiges gemæro ˇanan in to ∂one land fleot 7 an sealtearn wiˇ pelenes ea be norˇan land fleote . Acta est hæc prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi . DCCCCXLVII . Indictione . V . + Ego Eadredus rex Anglorum prefatam donacionem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi . + Ego Eadgifu ejusdem regis mater cum sigillo sanctæ crucis confirmavi . + Ego Odda Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopus ejusdem regis principatum et benevolenciam cum sigillo sanctæ crucis conclusi . + Ego ˝eodred Lundoniensis ecclesiæ episcopus corroboravi . + Ego Ælfheah Wintaniensis ecclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis subscripsi et confirmavi . + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi . + Ego Ælfric episcopus consignavi . + Ego Æthelgar episcopus roboravi . + Ego Ælfred episcopus confirmavi . + Ego Wulfsige episcopus consensi . + Æˇelstan dux . + Ego Eadric dux . + Ego Æthelstan dux . + Ego Wulfgar dux . + Ealhhelm dux . + Athelmund dux . + Ælfgar dux . + Elfstan minister . + Wulfric minister . + Ælfsige minister . + Wulfric minister . + Ælfric minister . + Æthelsige minister . + Æˇelno∂ minister . + Æˇelgeard minister . + Ælfheah minister . + Ælfred minister . + Æˇered minister . Text from Birch 822 ˝is is ˇara ˇreora hida boc æt west hacanan hamme 7 æt glindlea ˇa Eadred cyng gebocade Eadmund his ˇegene en ecce yrfe . In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi . Manifestum est, etc. Ego Eadredus . rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu existentium gubernator et rector , cuidam fideli meo ministro vocitato nomine Eadmundo , pro amabili obedientia ejusque placabili pecunia quam mihi in sue devotionis obsequio detulit , 3 . mansas agelli ei libenter largiendo donavi in illo loco ubi jam dudum solicole regionis nomine dederunt æt Hanecan hamme , illi et post se cuicunque voluerint inperpetuum ab omni mundiali obstaculo liberam Excepto communis expeditionis labore et pontis vel arcis constructione . Si quis autem quod non optamus , hanc nostram definitionem elationis habitu incedens infringere tentaverit perpessus sit geleidis glaciarum flatibus et pennino exercitu malignorum spirituum , nisi prius inriguis penitentie gemitibus et pura emendatione emendaverit . ˝is sindon ˇara ˇreora hida . . . . . swa west iammor be midwear . . . . o∂ meres hammes gemera swa nor∂ be middan fænne o∂ gif . . . . . hammes gemæra swa to horiges gemæro ˇanan into ∂one land fle . . . . . 7 an sealtearn wi∂ pefenes ea be nor∂an land fleot . Acta est hec donatio anno ab incarnatione 947: + Ego Eadredus Rex Anglorum hanc donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter roboravi . + Ego Eadgifu ejusdem regis mater confirmavi . + Ego Odo Dorobernensis episcopus . + Ego Theodred Lundoniensis episcopus . + Ego Elfheah Wintaniensis episcopus . + Ego Cenwalde episcopus . Ælfric episcopus . Æthelgar episcopus . Ælfred episcopus . Wulfige episcopus . + Æthelstan dux . + Eadric dux . Æthelstane dux . Wulfgar dux . Eathelme dux . Athelmund dux . Ælfgar dux .